Henricus Franciae (archiepiscopus Remensis)

Filiorum regis Ludovici VI quattuor: Henricus archiepiscopus Remensis (ad dextram partem), Robertus comes Drocensis, "Petrus de Curtiniaco miles optimus", et natu minimus "Philippus clericus liberalissimus". Bernardus Guidonis, De origine prima Francorum: Bibl. Municip. Tolosana MS 450 f. 190v (saec. XIV)

Henricus Franciae (natus anno circiter 1121; mortuus die 13 Novembris 1175), filius natu tertius regis Francorum Ludovici VI uxorisque eius secundae Adelaidis Mauriensis (frater igitur regis Ludovici VII), fuit discipulus Bernardus Claraevallensis, amicus papae Alexandri III, episcopus Bellovacensis ab anno 1149, archiepiscopus Remensis ab anno 1162 (cui sedi successor fuerit Guillelmus Campaniensis).


From Wikipedia, the free encyclopedia · View on Wikipedia

Developed by Tubidy